Question fréquente à propos de stages de récupération de point

Mox dicta finierat, multitudo omnis ad, quae imperator voluit,
promptior laudato consilio consensit in pacem ea ratione maxime percita,
quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum
civilibus vigilasse, cum autem bella moverentur externa, accidisse
plerumque luctuosa, icto post haec foedere gentium ritu perfectaque
sollemnitate imperator Mediolanum ad hiberna discessit.

Mensarum enim voragines et varias voluptatum inlecebras, ne longius
progrediar, praetermitto illuc transiturus quod quidam per ampla spatia
urbis subversasque silices sine periculi metu properantes equos velut
publicos signatis quod dicitur calceis agitant, familiarium agmina
tamquam praedatorios globos post terga trahentes ne Sannione quidem, ut
ait comicus, domi relicto. quos imitatae matronae complures opertis
capitibus et basternis per latera civitatis cuncta discurrunt.

Dum haec in oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius post
theatralis ludos atque circenses ambitioso editos apparatu diem sextum
idus Octobres, qui imperii eius annum tricensimum terminabat,
insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut
falsum, pro liquido accipiens et conperto, inter alia excarnificatum
Gerontium Magnentianae comitem partis exulari maerore multavit.

Cumque pertinacius ut legum gnarus accusatorem flagitaret atque
sollemnia, doctus id Caesar libertatemque superbiam ratus tamquam
obtrectatorem audacem excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut
cruciatibus membra deessent, inplorans caelo iustitiam, torvum renidens
fundato pectore mansit inmobilis nec se incusare nec quemquam alium
passus et tandem nec confessus nec confutatus cum abiecto consorte
poenali est morte multatus. et ducebatur intrepidus temporum iniquitati
insultans, imitatus Zenonem illum veterem Stoicum qui ut mentiretur
quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento
sputamine in oculos interrogantis Cyprii regis inpegit.

His cognitis Gallus ut serpens adpetitus telo vel saxo iamque spes
extremas opperiens et succurrens saluti suae quavis ratione colligi
omnes iussit armatos et cum starent attoniti, districta dentium acie
stridens adeste inquit viri fortes mihi periclitanti vobiscum.